Hľadaný výraz: Gn 44,1-3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “ Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. 2 Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris ”. Factumque est ita. 3 Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

1

mail   print   facebook   twitter